- ERYMANTHUS
- ERYMANTHUSmons Arcadiae, in quo aprum agrorum vastatorem Hercules domuit, vivumque super humeros ad Eurystheum retulit, quo conspecto Eurystheus in aereo vase se abscondit. Stat. Theb. l. 4. v. 298.Monstriferumque Erymanthon, et aeisonum Stymphalon.Densa iuga Erymanthi, apud Sen. in Herc. Fur. Act. 11. v. 24.Solitumque densis hispidum Erymanthi iugisApud Horat. Carm. l. 1. Od. 21. v. 7.Nigris aut ErymanthiSilvis, aut viridis Gragi.Ovid. Ep. 9. Deianira Herculi. v. 87.Tegeaeus aper cupressifero Erymantho.Hinc Errmanthius. Cic. in Ver. Aiebant in labores Herculis non minus hunc humanissimum Verrem, quam illum aprum Erymanthum referri oportere. Inde pestis Erymanthia, Sil. Italic. l. 3. Bell. Punic. v. 38.Iuxta Thraces equi pestisque Erymanthia, et altos.i. e. Aper quem Hercules interemit. Hinc etiam Erymanthis Patronymicum, pro Arcadia. Ovid. Met. l. 2. v. 499.Nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit.Etiam Callisto Lycaonis filia quae versa fuit in ursam, dicebatur Erymanthis. Ovid. Trist. l. 1. Eleg. 3. v. 103.---- Custos Erymanthidos ursae.Denique Erymanthaeus. Val. Flacc. l. 1. Argon. v. 375.Quique Erymanthaei sudantem pondere monstriAmphitryoniadem, etc.Est et fluv. hoc nomine in Alpheum defluens. Plin. l. 4. c. 6. Item urbs Arcadiae Pausan. de fluv. Callim. Hymn. 1.---- Ο᾿υδ᾿ Ε᾿ρύμανςθοςΛευκότατος ποταμῶν. ----Cuius fontes Pausan. in Lampea monte ponit, qui sacer Panos esse dicitur. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.